Glose
Apostoli et seniores.Apostolorum communis titulus praeponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio.Fratribus ex gentibus.[RAB.]Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios.Salutem.Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.